- AMBLA
- AMBLAGall. Amble, Vegetio Ambulatura, vox Latina et ex Latinorum consuetudine facta est: uti resona, pro resonatione, a resono; cura, pro curatione vel curatura, a curo etc. Vegetius l. 4. c. 6. Inter colatorios enim et eos, quos guttonarios vulgus appellat; ambulatura enim eorum media est. Mollem significat ac delicatum asturconum gressum, Graecis κάλπαν dictum; quae vox non tantum illamcursus speciem notat, quem Galli trotum vocant: Sed et mollem illam et ad delicias compositam vecturam, qualem exhibent, cum magna sedentium commoditate ac voluptate, tolurarii vel Asturcones. Hesych. hinc, κάλπην interpreratur, βαδιςην` ἵππον καὶ εἶδοςδρόμου; nam Graeci βαδίζειν per excellentiam dixêre de hoc molli asturconum greslu. Quemadmodnur ambulare Latini. Unde praedictus Vegetius alibi de iisdem, Non cnim circklis, inquit, aut ponderibus praegravant, ut soluti ambulare condiscant. Plautus tolutim badissare dixit: Suidas καλπάζειν, ἁβρῶς βαδίζειν. Sed et βαδίζειν ut dictum, simplicirer et absolute. Ad hunc tolutariorum gressum, quod proxime accederer cursus tripedariorum equorum, ideo κάλπη et καλπάζειν etiam illum designabar. Quam vis enim tripedarius et ipse tolutim incedeus, cum tortura et succulslatione sessoris id faciat, sensim tamen ad levitatem et mollitiem vecturae, qualis in asturconibus est; edomabatur. Qua in re Parthi olim exercitati, qui huiusmodi trepidiarios seu tripedarios sumere solebant, quos condocefacerent asturconum modô blaude molliterque vehere, gressuque spissô et minutôsedentem erigere et molliculâ gratâque succussione commovere: quâ arte postquam edocti erant, mediam quandam ambulaturam nacti sunt, inter asturcones et trepidantes, atque tum Tricenarii dicti sunt, etc. Vide infra passim, et in hanc rem plura, apud Salmas. ad Capitolin. in Maximinis duobus. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.